TAPTARIA

TAPTARIA
TAPTARIA
vulgo TARTARIE prs Asiae amplissima, ma gis ad Boream extensa, ubi alias Scythia intra ex extra lmaum et Serica regio. Dividitur a quibusdam in quinque partes seu regna, nempe in Tartariam veram, quae ad Boream, Cataiam, quae ad Ortum; Tartariam desertam, quae ad Occasum; Zagatayam, quae versus Persiam: et Turchestaniam, quae ad Austrum versus Indiam propriam. Alii autem, et melius, ut Arabes, dividunt Tartariam magnam in plures partes Europaeis vix nomine notas: quarum praecipuae sunt Thibetum regnum, le Thibet, seu Tobbat, ubi alias pars Australis Scythiae extra Imaum; Mauralnaharia, le Maurenaher, seu Mawaralnahra, ubi olim Iaxartae et Sogdiana pro maiori parte; Olgaria seu Calmuchi populi, l'Olgarie ou les Kalmuki, ubi alias Orgasi populi Scythiae intra Imaum; Chazalgitae, les Chazalgites, ubi olim Sacae populi Scythiae intra Imaum; Chaulachitae, le Caulachites, seu Kara Cathay, ubi Alani Scythae in Scythia etiam intra Imaum montem; Mongalia, Mongal seu Moal, et Magog, ubi olim Hyperborei Scythae; Kaimachitarum seu Naimanorum regio perampla, les Kaimachites ou Naimans, ubi alias pats Borealis Scythiae extra Imaum et Sericae regionis; Tangutum regnum, le royaume de Tangut, seu Taniu, et Bagarghar, ubi pars Australis Sericae regionis: Niucanum regnum, leroyaume de Niuche, seu Tenduc, ubi minor pars Sericae Australis; et Iupia regio, Tupi, maxime in Ortum extensa. De quibus omnibus pauca dici poslunt, cum in his rarae sint urbes: et de illis Abulfeda fusius. Subest Tartaria plurimis Regibus, ex quibus Reges Niucani Sinarum Imperium devastârunt hisce ultimis temporibus, et etiamnum occupant. Ipsa autem Tartaria, quae melius Tartaria magna, terminatur a Septentrione mari Boreali seu Scythicô, uti ab Oriente, et mari Kaimachitarum, ab Occidente Moscoviâ, et a Meridie Persiae, Indiae, et Sinarum Imperiis.
Tartariae Magnae urbes secundum recnetiores:
Asmirea, Chacan Kaimach. Auzacia, Sisian. Baghara, Baghar. Camulum, Camul, et Xamo. Casgarium, Kasgar. Cialium, Cialis. Damna, Mostanah. Issedon Scythica, Caracoram. Issedon Serica, Suchur. Marcanda, Samarcand. Ottorocora, Tuluphan. soeta, Tobbat.
Thagura, Campion, seu Tangut.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”